Encontrados 70 resultados para: timorem Dei intellectus

  • Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)

  • Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. (Epistula I ad Timotheum 5, 20)

  • Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. (Epistula I Petri 3, 14)

  • Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. (Apocalypsis Ioannis 11, 13)

  • longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)

  • Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 15)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina