Encontrados 51 resultados para: verum
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. (Evangelium secundum Ioannem 8, 16)
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. (Evangelium secundum Ioannem 19, 35)
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)