Encontrados 32 resultados para: visionem
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)
Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. (Liber Exodus 3, 3)
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: (Liber Numeri 24, 4)
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)
Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber II Samuelis 7, 17)
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber I Paralipomenon 17, 15)
Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere. (Liber Isaiae 6, 9)
et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ; (Liber Isaiae 11, 3)
Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis. (Liber Ieremiae 14, 14)
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. (Liber Ieremiae 23, 16)
Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)