Encontrados 255 resultados para: vocavit Samuel
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)
lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)
Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. (Liber I Samuelis 3, 4)
Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)
Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)
Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, (Liber I Samuelis 3, 8)
et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)
Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. (Liber I Samuelis 3, 10)
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)