Encontrados 401 resultados para: Factum
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribæ cum senioribus (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et factum est dum mente consternatæ essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti (Evangelium secundum Lucam 24, 4)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in cælum (Evangelium secundum Lucam 24, 51)
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
ut autem sero factum est descenderunt discipuli ejus ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
turba ergo quæ stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)