Encontrados 453 resultados para: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris (Epistula ad Galatas 3, 19)
prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat (Epistula ad Galatas 3, 23)
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Epistula ad Galatas 3, 26)
si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)
scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera (Epistula ad Galatas 4, 22)
propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Domino Jesu et dilectionem in omnes sanctos (Epistula ad Ephesios 1, 15)
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est (Epistula ad Ephesios 2, 8)
in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem ejus (Epistula ad Ephesios 3, 12)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)
consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis (Epistula ad Colossenses 2, 12)
propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)