Encontrados 411 resultados para: Historia Moab bellum prophetiae prophetiae Elisaea aquam foedus Israhel rex Iudas et agrum
quomodo victa est et ululaverunt quomodo dejecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo (Liber Ieremiae 48, 39)
hæc dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab (Liber Ieremiae 48, 40)
capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)
pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 43)
qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 48, 44)
in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)
væ tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem (Liber Ieremiae 48, 46)
et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque judicia Moab (Liber Ieremiae 48, 47)
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus (Lamentationes 5, 4)
ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum (Liber Baruch 3, 26)