Encontrados 224 resultados para: Judicio justitiam
iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec judicet causam meam et faciat judicium meum educet me in lucem videbo in justitiam ejus (Prophetia Michaeae 7, 9)
et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 5)
respondens autem Jesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam tunc dimisit eum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)
beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur (Evangelium secundum Matthaeum 5, 6)
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium (Evangelium secundum Matthaeum 5, 40)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
quærite autem primum regnum et justitiam ejus et omnia hæc adicientur vobis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
in quo enim judicio judicaveritis judicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis (Evangelium secundum Matthaeum 7, 2)
viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ et ecce plus quam Jona hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)