Encontrados 494 resultados para: Pan
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi (Evangelium secundum Lucam 11, 11)
et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo (Evangelium secundum Lucam 15, 17)
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
et ipsi narrabant quæ gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis (Evangelium secundum Lucam 24, 35)
cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed hæc quid sunt inter tantos (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant (Evangelium secundum Ioannem 6, 11)