Encontrados 76 resultados para: Simon
Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi (Liber I Maccabaeorum 13, 13)
et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Jonathæ fratris sui misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
et post hæc venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quæ ducit Ador et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
et misit Simon et accepit ossa Jonathæ fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 13, 25)
et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu lapide polito retro et ante (Liber I Maccabaeorum 13, 27)
et ædificavit Simon præsidia Judææ muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus (Liber I Maccabaeorum 13, 33)
et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
et flexus Simon non debellavit eos ejecit tamen eos de civitate et emundavit ædes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum (Liber I Maccabaeorum 13, 47)
et vidit Simon Johannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris (Liber I Maccabaeorum 13, 54)
ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea (Liber I Maccabaeorum 14, 17)