Encontrados 17 resultados para: creatura

  • dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt (Liber Thobis 8, 7)

  • tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuæ (Liber Iudith 16, 17)

  • maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum (Liber Sapientiae 3, 13)

  • creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt (Liber Sapientiae 16, 24)

  • omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi (Liber Sapientiae 19, 6)

  • in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)

  • illic præclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum (Liber Ecclesiasticus 43, 27)

  • invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem (Epistula ad Romanos 8, 20)

  • quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 8, 21)

  • scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (Epistula ad Romanos 8, 22)

  • neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 8, 39)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina