Encontrados 159 resultados para: filia
tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum (Evangelium secundum Marcum 5, 35)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellæ pete a me quod vis et dabo tibi (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
mulier enim statim ut audivit de eo cujus habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit dæmonium de filia tua (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et hæc moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur (Evangelium secundum Lucam 8, 42)
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 8, 48)
adhuc illo loquente venit a principe synagogæ dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum (Evangelium secundum Lucam 8, 49)