Encontrados 137 resultados para: longa vita
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Epistula ad Colossenses 3, 4)
qui ignoratis quid erit in crastinum quæ enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur (Epistula Iacobi 4, 14)
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)
et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)