Encontrados 185 resultados para: princeps

  • Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)

  • Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et judex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animæ suæ et conturbaverunt eam (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • hæc illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)

  • et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)

  • Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)

  • tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)

  • princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)

  • et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus (Evangelium secundum Lucam 8, 41)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina