Encontrados 20 resultados para: somnia

  • venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (Liber Genesis 37, 20)

  • erat ibi puer hebræus ejusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia (Liber Genesis 41, 12)

  • cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quæ audivi te prudentissime conicere (Liber Genesis 41, 15)

  • non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia (Liber Leviticus 19, 26)

  • nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus (Liber Deuteronomii 18, 10)

  • consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas (Liber I Samuelis 28, 6)

  • dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam (Liber I Samuelis 28, 15)

  • transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum (Liber II Paralipomenon 33, 6)

  • terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties (Liber Iob 7, 14)

  • multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia (Liber Ecclesiastes 5, 2)

  • ubi multa sunt somnia plurimæ vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time (Liber Ecclesiastes 5, 6)

  • vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes (Liber Ecclesiasticus 34, 1)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina