Gefunden 298 Ergebnisse für: Malum
Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. (Liber Iudicum 3, 7)
Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. (Liber Iudicum 3, 12)
Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis, (Liber Iudicum 6, 1)
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)
Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. (Liber Iudicum 13, 1)
Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)
Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum: (Liber Iudicum 20, 13)
Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? (Liber Iudicum 21, 3)
Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. (Liber I Samuelis 6, 9)
Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. (Liber I Samuelis 12, 17)