Löydetty 124 Tulokset: verum duces
Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel (Liber Iosue 21, 1)
Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. (Liber Iudicum 5, 15)
Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)
Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. (Liber II Samuelis 4, 2)
Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)
Dixitque mulier ad Eliam: “Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est”. (Liber I Regum 17, 24)
Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”. (Liber I Regum 22, 16)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)
Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt ad Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis, ipsi et socii eorum. (Liber II Regum 25, 23)
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)
dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom. (Liber I Paralipomenon 1, 54)