Trouvé 147 Résultats pour: divina iustitia
Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)
Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
iustitia enim est immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)
et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, (Liber Sapientiae 9, 3)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)
Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)