Trouvé 1962 Résultats pour: Deus Adam

  • Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)

  • Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: (Epistula II ad Corinthios 12, 3)

  • ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)

  • ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)

  • Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)

  • At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)

  • Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)

  • Nolite errare: Deus non irridetur. (Epistula ad Galatas 6, 7)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina