Trouvé 1962 Résultats pour: Deus Adam
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. (Epistula ad Philippenses 2, 13)
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. (Epistula ad Philippenses 3, 15)
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. (Epistula ad Philippenses 3, 19)
Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)