pronađen 215 Rezultati za: Jesum Christum
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: (Epistula II ad Corinthios 3, 4)
Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. (Epistula II ad Corinthios 11, 4)
Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: (Epistula ad Galatas 1, 1)
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)
non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, (Epistula ad Ephesios 1, 5)