Znaleziono 109 Wyniki dla: Iesus discipuli
Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)