Znaleziono 109 Wyniki dla: Iesus discipuli
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. (Evangelium secundum Lucam 7, 18)
Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. (Evangelium secundum Ioannem 2, 2)
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)