Encontrados 114 resultados para: consecratio templi
Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. (Evangelium secundum Lucam 23, 45)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, (Actus Apostolorum 4, 1)
Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. (Actus Apostolorum 5, 24)