Encontrados 114 resultados para: consecratio templi

  • Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 23, 28)

  • de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 27)

  • Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cœnaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, (Liber I Paralipomenon 28, 11)

  • divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. (Liber I Paralipomenon 29, 4)

  • Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. (Liber II Paralipomenon 3, 6)

  • Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. (Liber II Paralipomenon 3, 15)

  • Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam quæ a dextris erat, vocavit Jachin: et quæ ad lævam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 4, 22)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis. (Liber II Paralipomenon 23, 10)

  • Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini, (Liber II Paralipomenon 23, 14)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina