Encontrados 243 resultados para: reges Iudae et Ezechias

  • conversusque est et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israël et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam (Liber II Regum 21, 3)

  • et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunæ et duodecim signis et omni militiæ cæli (Liber II Regum 23, 5)

  • abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni (Liber II Regum 23, 11)

  • altaria quoque quæ erant super tecta cenaculi Ahaz quæ fecerant reges Juda et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron (Liber II Regum 23, 12)

  • insuper et omnia fana excelsorum quæ erant in civitatibus Samariæ quæ fecerant reges Israël ad inritandum Dominum abstulit Josias et fecit eis secundum omnia opera quæ fecerat in Bethel (Liber II Regum 23, 19)

  • isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)

  • filius Naariæ Heliœnai et Ezechias et Ezricam tres (Liber I Paralipomenon 3, 23)

  • non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges (Liber I Paralipomenon 16, 21)

  • egressique filii Ammon direxerunt aciem juxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt (Liber I Paralipomenon 19, 9)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ divitiis et gloria (Liber II Paralipomenon 9, 22)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina