Encontrados 243 resultados para: reges Iudae et Ezechias

  • Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israël (Liber II Paralipomenon 31, 8)

  • interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita jacerent acervi (Liber II Paralipomenon 31, 9)

  • præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini quod cum fecissent (Liber II Paralipomenon 31, 11)

  • fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 31, 20)

  • quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terræ dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam (Liber II Paralipomenon 32, 4)

  • num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 32, 11)

  • numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)

  • non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)

  • oraverunt igitur Ezechias rex et Esajas filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in cælum (Liber II Paralipomenon 32, 20)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina